monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 33, 9
O levitas adolescentiae deploranda? nec mirum. Si enim tibi Deus cursum vitae longioris indulserit, flebis aetate provectior, quod committis impubes; nec erit tunc locus poenitendi, cum res in eam desolationem venerit, ut reformari non possit. Tibi, dilectissime, fili, licet amare, tamen ex amore sic loquor; inconsultos enim animi tui motus aequanimiter tolerare non possum.